DORNACUM vel DORNEGGUM vulgo DORNECK

DORNACUM vel DORNEGGUM vulgo DORNECK
DORNACUM, vel DORNEGGUM, vulgo DORNECK
arx agri Raurici, haud procul Basileâ, secundum Birsam, quam a Bernardo de Efringen, cive Basil. A. C. 1484. Solodurenses sibi compararunt; Austriacorum strage Anno post decimo quinto ab Helvetiis factâ, memorabilis. Urstis. Epit. Hist. Basil. Hoc postremo praelio fractis Austriorum animis Suevico foederi, belloque, cuius semina Fridericus III. Imp. iecit, Maximilianus vero I. fil. eius gessit, finis factus, et operâ ac intercessione Ludovici Sfortiae Mediolani Ducis, misso ad id Galeacio Ucecomite, pax inta est, quâ Helvetiis libertas sua intacta, illique in possessione omnium locorum, quae antehac Austriis ademerant, confirmati sunt; praefectura quoque Criminalium in Turgea, quae haetenus penes Constantienses fuerat, his addita est. Ita hoc (excepto Rhetorum bello cum Ioh. Iac Medicaeo Mussii domino) ultimum bellum fuit, quod Helvetii pro libertate gessêrunt. Simler. de Rep. Helvet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”